monumenta.ch > Plinius > sectio 98

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 30, 98
{XXX} In quartanis medicina clinice propemodum nihil pollet. quam ob rem plura eorum remedia ponemus primumque ea, quae adalligari iubent: pulverem, in quo se accipiter volutaverit, lino rutilo in linteolo, canis nigri dentem longissimum. pseudosphecem vocant vespam, quae singularis volitat; hanc sinistra manu adprehensam subnectunt, alii vero quam quis eo anno viderit primam; viperae caput abscisum in linteolo vel cor viventi exemptum;